Bible Study: FrontPage




 

Actus Apostolorum, Chapter 14

Bible Study - Actus Apostolorum 14 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo
  
2. qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres
  
3. multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum
  
4. divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis
  
5. cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos
  
6. intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant
  
7. et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat
  
8. hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret
  
9. dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat
  
10. turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos
  
11. et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi
  
12. sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare
  
13. quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes
  
14. et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt
  
15. qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas
  
16. et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra
  
17. et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent
  
18. supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse
  
19. circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben
  
20. cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam
  
21. confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei
  
22. et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt
  
23. transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam
  
24. et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam
  
25. et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt
  
26. cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei
  
27. morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES