Bible Study: FrontPage




 

Actus Apostolorum, Chapter 2

Bible Study - Actus Apostolorum 2 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem loco
  
2. et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentes
  
3. et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorum
  
4. et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis
  
5. erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo sunt
  
6. facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes
  
7. stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei sunt
  
8. et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumus
  
9. Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et Asiam
  
10. Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romani
  
11. Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei
  
12. stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esse
  
13. alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt isti
  
14. stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
  
15. non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia
  
16. sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
  
17. et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
  
18. et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
  
19. et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
  
20. sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
  
21. et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
  
22. viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
  
23. hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
  
24. quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
  
25. David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
  
26. propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
  
27. quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem
  
28. notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
  
29. viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
  
30. propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
  
31. providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
  
32. hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
  
33. dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
  
34. non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
  
35. donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
  
36. certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
  
37. his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
  
38. Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
  
39. vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
  
40. aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
  
41. qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
  
42. erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibus
  
43. fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universis
  
44. omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia
  
45. possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus erat
  
46. cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordis
  
47. conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsum


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES