Bible Study: FrontPage




 

Amos, Chapter 6

Bible Study - Amos 6 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. vae qui opulenti estis in Sion et confiditis in monte Samariae optimates capita populorum ingredientes pompatice domum Israhel
  
2. transite in Chalanne et videte et ite inde in Emath magnam et descendite in Geth Palestinorum et ad optima quaeque regna horum si latior terminus eorum termino vestro est
  
3. qui separati estis in diem malum et adpropinquatis solio iniquitatis
  
4. qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris qui comeditis agnum de grege et vitulos de medio armenti
  
5. qui canitis ad vocem psalterii sicut David putaverunt se habere vasa cantici
  
6. bibentes in fialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph
  
7. quapropter nunc migrabunt in capite transmigrantium et auferetur factio lascivientium
  
8. iuravit Dominus Deus in anima sua dicit Dominus Deus exercituum detestor ego superbiam Iacob et domos eius odi et tradam civitatem cum habitatoribus suis
  
9. quod si reliqui fuerint decem viri in domo una et ipsi morientur
  
10. et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te
  
11. et respondebit finis est et dicet ei tace et non recorderis nominis Domini
  
12. quia ecce Dominus mandabit et percutiet domum maiorem ruinis et domum minorem scissionibus
  
13. numquid currere queunt in petris equi aut arari potest in bubalis quoniam convertistis in amaritudinem iudicium et fructum iustitiae in absinthium
  
14. qui laetamini in nihili qui dicitis numquid non in fortitudine nostra adsumpsimus nobis cornua
  
15. ecce enim suscitabo super vos domus Israhel dicit Dominus Deus exercituum gentem et conterent vos ab introitu Emath usque ad torrentem Deserti


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES