Bible Study: FrontPage




 

Deuteronomium, Chapter 14

Bible Study - Deuteronomium 14 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo
  
2. quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quae sunt super terram
  
3. ne comedatis quae inmunda sunt
  
4. hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram
  
5. cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum
  
6. omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis
  
7. de his autem quae ruminant et ungulam non findunt haec comedere non debetis camelum leporem choerogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis
  
8. sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis
  
9. haec comedetis ex omnibus quae morantur in aquis quae habent pinnulas et squamas comedite
  
10. quae absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt
  
11. omnes aves mundas comedite
  
12. inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum
  
13. ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum
  
14. et omne corvini generis
  
15. strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum
  
16. herodium et cycnum et ibin
  
17. ac mergulum porphirionem et nycticoracem
  
18. onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem
  
19. et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur
  
20. omne quod mundum est comedite
  
21. quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suae
  
22. decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos
  
23. et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore
  
24. cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum haec cuncta portare
  
25. vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus
  
26. et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua
  
27. et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua
  
28. anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas
  
29. venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quae feceris


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES