Bible Study: FrontPage




 

Deuteronomium, Chapter 22

Bible Study - Deuteronomium 22 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis sed reduces fratri tuo
  
2. etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiat
  
3. similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienam
  
4. si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eo
  
5. non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haec
  
6. si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiis
  
7. sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas tempore
  
8. cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in praeceps ruente
  
9. non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificentur
  
10. non arabis in bove simul et asino
  
11. non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum est
  
12. funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo operieris
  
13. si duxerit vir uxorem et postea eam odio habuerit
  
14. quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginem
  
15. tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta sunt
  
16. et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia odit
  
17. inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae expandent vestimentum coram senibus civitatis
  
18. adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illum
  
19. condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suae
  
20. quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitas
  
21. eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tui
  
22. si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de Israhel
  
23. si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illa
  
24. educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tui
  
25. sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solus
  
26. puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa est
  
27. sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eam
  
28. si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium venerit
  
29. dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suae
  
30. non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum eius


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES