Bible Study: FrontPage




 

Deuteronomium, Chapter 23

Bible Study - Deuteronomium 23 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini
  
2. non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem
  
3. Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum
  
4. quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Aegypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriae ut malediceret tibi
  
5. et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem eius in benedictionem tuam eo quod diligeret te
  
6. non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum
  
7. non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Aegyptium quia advena fuisti in terra eius
  
8. qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini
  
9. quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala
  
10. si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra
  
11. et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra
  
12. habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturae
  
13. gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies
  
14. quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat foeditatis nec derelinquat te
  
15. non trades servum domino suo qui ad te confugerit
  
16. habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum
  
17. non erit meretrix de filiabus Israhel neque scortator de filiis Israhel
  
18. non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum
  
19. non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem
  
20. sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam
  
21. cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum
  
22. si nolueris polliceri absque peccato eris
  
23. quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es
  
24. ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum
  
25. si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES