Bible Study: FrontPage




 

Deuteronomium, Chapter 34

Bible Study - Deuteronomium 34 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. ascendit ergo Moses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga contra Hiericho ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan
  
2. et universum Nepthalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram usque ad mare Novissimum
  
3. et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor
  
4. dixitque Dominus ad eum haec est terra pro qua iuravi Abraham Isaac et Iacob dicens semini tuo dabo eam vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam
  
5. mortuusque est ibi Moses servus Domini in terra Moab iubente Domino
  
6. et sepelivit eum in valle terrae Moab contra Phogor et non cognovit homo sepulchrum eius usque in praesentem diem
  
7. Moses centum et viginti annorum erat quando mortuus est non caligavit oculus eius nec dentes illius moti sunt
  
8. fleveruntque eum filii Israhel in campestribus Moab triginta diebus et conpleti sunt dies planctus lugentium Mosen
  
9. Iosue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiae quia Moses posuit super eum manus suas et oboedierunt ei filii Israhel feceruntque sicut praecepit Dominus Mosi
  
10. et non surrexit propheta ultra in Israhel sicut Moses quem nosset Dominus facie ad faciem
  
11. in omnibus signis atque portentis quae misit per eum ut faceret in terra Aegypti Pharaoni et omnibus servis eius universaeque terrae illius
  
12. et cunctam manum robustam magnaque mirabilia quae fecit Moses coram universo Israhel


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES