Bible Study: FrontPage




 

Ephesios, Chapter 6

Bible Study - Ephesios 6 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. filii oboedite parentibus vestris in Domino hoc enim est iustum
  
2. honora patrem tuum et matrem quod est mandatum primum in promissione
  
3. ut bene sit tibi et sis longevus super terram
  
4. et patres nolite ad iracundiam provocare filios vestros sed educate illos in disciplina et correptione Domini
  
5. servi oboedite dominis carnalibus cum timore et tremore in simplicitate cordis vestri sicut Christo
  
6. non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo
  
7. cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus
  
8. scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum hoc percipiet a Domino sive servus sive liber
  
9. et domini eadem facite illis remittentes minas scientes quia et illorum et vester Dominus est in caelis et personarum acceptio non est apud eum
  
10. de cetero fratres confortamini in Domino et in potentia virtutis eius
  
11. induite vos arma Dei ut possitis stare adversus insidias diaboli
  
12. quia non est nobis conluctatio adversus carnem et sanguinem sed adversus principes et potestates adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritalia nequitiae in caelestibus
  
13. propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare
  
14. state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae
  
15. et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis
  
16. in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere
  
17. et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei
  
18. per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis
  
19. et pro me ut detur mihi sermo in apertione oris mei cum fiducia notum facere mysterium evangelii
  
20. pro quo legatione fungor in catena ita ut in ipso audeam prout oportet me loqui
  
21. ut autem et vos sciatis quae circa me sunt quid agam omnia nota vobis faciet Tychicus carissimus frater et fidelis minister in Domino
  
22. quem misi ad vos in hoc ipsum ut cognoscatis quae circa nos sunt et consoletur corda vestra
  
23. pax fratribus et caritas cum fide a Deo Patre et Domino Iesu Christo
  
24. gratia cum omnibus qui diligunt Dominum nostrum Iesum Christum in incorruptione


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES