Bible Study: FrontPage




 

Genesis, Chapter 47

Bible Study - Genesis 47 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. ingressus ergo Ioseph nuntiavit Pharaoni dicens pater meus et fratres oves eorum et armenta et cuncta quae possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen
  
2. extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege
  
3. quos ille interrogavit quid habetis operis responderunt pastores ovium sumus servi tui et nos et patres nostri
  
4. ad peregrinandum in terra tua venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen
  
5. dixit itaque rex ad Ioseph pater tuus et fratres tui venerunt ad te
  
6. terra Aegypti in conspectu tuo est in optimo loco fac habitare eos et trade eis terram Gessen quod si nosti esse in eis viros industrios constitue illos magistros pecorum meorum
  
7. post haec introduxit Ioseph patrem suum ad regem et statuit eum coram eo qui benedicens illi
  
8. et interrogatus ab eo quot sunt dies annorum vitae tuae
  
9. respondit dies peregrinationis vitae meae centum triginta annorum sunt parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt
  
10. et benedicto rege egressus est foras
  
11. Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Aegypto in optimo loco terrae solo Ramesses ut praeceperat Pharao
  
12. et alebat eos omnemque domum patris sui praebens cibaria singulis
  
13. in toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Aegypti et Chanaan
  
14. e quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis
  
15. cumque defecisset emptoris pretium venit cuncta Aegyptus ad Ioseph dicens da nobis panes quare morimur coram te deficiente pecunia
  
16. quibus ille respondit adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis
  
17. quae cum adduxissent dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bubus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum
  
18. veneruntque anno secundo et dixerunt ei non celamus dominum nostrum quod deficiente pecunia pecora simul defecerint nec clam te est quod absque corporibus et terra nihil habeamus
  
19. cur ergo morimur te vidente et nos et terra nostra tui erimus eme nos in servitutem regiam et praebe semina ne pereunte cultore redigatur terra in solitudinem
  
20. emit igitur Ioseph omnem terram Aegypti vendentibus singulis possessiones suas prae magnitudine famis subiecitque eam Pharaoni
  
21. et cunctos populos eius a novissimis terminis Aegypti usque ad extremos fines eius
  
22. praeter terram sacerdotum quae a rege tradita fuerat eis quibus et statuta cibaria ex horreis publicis praebebantur et idcirco non sunt conpulsi vendere possessiones suas
  
23. dixit ergo Ioseph ad populos en ut cernitis et vos et terram vestram Pharao possidet accipite semina et serite agros
  
24. ut fruges habere possitis quintam partem regi dabitis quattuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibos famulis et liberis vestris
  
25. qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi
  
26. ex eo tempore usque in praesentem diem in universa terra Aegypti regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem absque terra sacerdotali quae libera ab hac condicione fuit
  
27. habitavit ergo Israhel in Aegypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis
  
28. et vixit in ea decem et septem annis factique sunt omnes dies vitae illius centum quadraginta septem annorum
  
29. cumque adpropinquare cerneret mortis diem vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum si inveni gratiam in conspectu tuo pone manum sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Aegypto
  
30. sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulchro maiorum cui respondit Ioseph ego faciam quod iussisti
  
31. et ille iura ergo inquit mihi quo iurante adoravit Israhel Deum conversus ad lectuli caput


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES