Bible Study: FrontPage




 

Hebraeos, Chapter 1

Bible Study - Hebraeos 1 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. multifariam et multis modis olim Deus loquens patribus in prophetis
  
2. novissime diebus istis locutus est nobis in Filio quem constituit heredem universorum per quem fecit et saecula
  
3. qui cum sit splendor gloriae et figura substantiae eius portansque omnia verbo virtutis suae purgationem peccatorum faciens sedit ad dexteram Maiestatis in excelsis
  
4. tanto melior angelis effectus quanto differentius prae illis nomen hereditavit
  
5. cui enim dixit aliquando angelorum Filius meus es tu ego hodie genui te et rursum ego ero illi in Patrem et ipse erit mihi in Filium
  
6. et cum iterum introducit primogenitum in orbem terrae dicit et adorent eum omnes angeli Dei
  
7. et ad angelos quidem dicit qui facit angelos suos spiritus et ministros suos flammam ignis
  
8. ad Filium autem thronus tuus Deus in saeculum saeculi et virga aequitatis virga regni tui
  
9. dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem propterea unxit te Deus Deus tuus oleo exultationis prae participibus tuis
  
10. et tu in principio Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
  
11. ipsi peribunt tu autem permanebis et omnes ut vestimentum veterescent
  
12. et velut amictum involves eos et mutabuntur tu autem idem es et anni tui non deficient
  
13. ad quem autem angelorum dixit aliquando sede a dextris meis quoadusque ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
  
14. nonne omnes sunt administratorii spiritus in ministerium missi propter eos qui hereditatem capient salutis


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES