Bible Study: FrontPage




 

Hebraeos, Chapter 12

Bible Study - Hebraeos 12 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen
  
2. aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit
  
3. recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes
  
4. nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes
  
5. et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris
  
6. quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit
  
7. in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater
  
8. quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis
  
9. deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus
  
10. et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius
  
11. omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae
  
12. propter quod remissas manus et soluta genua erigite
  
13. et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur
  
14. pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum
  
15. contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi
  
16. ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua
  
17. scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam
  
18. non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam
  
19. et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum
  
20. non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur
  
21. et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus
  
22. sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae
  
23. et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum
  
24. et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel
  
25. videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur
  
26. cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum
  
27. quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia
  
28. itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia
  
29. etenim Deus noster ignis consumens est


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES