Bible Study: FrontPage




 

Hebraeos, Chapter 4

Bible Study - Hebraeos 4 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. timeamus ergo ne forte relicta pollicitatione introeundi in requiem eius existimetur aliqui ex vobis deesse
  
2. etenim et nobis nuntiatum est quemadmodum et illis sed non profuit illis sermo auditus non admixtis fidei ex his quae audierunt
  
3. ingrediemur enim in requiem qui credidimus quemadmodum dixit sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam et quidem operibus ab institutione mundi factis
  
4. dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis
  
5. et in isto rursum si introibunt in requiem meam
  
6. quoniam ergo superest quosdam introire in illam et hii quibus prioribus adnuntiatum est non introierunt propter incredulitatem
  
7. iterum terminat diem quendam hodie in David dicendo post tantum temporis sicut supra dictum est hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra
  
8. nam si eis Iesus requiem praestitisset numquam de alio loqueretur posthac die
  
9. itaque relinquitur sabbatismus populo Dei
  
10. qui enim ingressus est in requiem eius etiam ipse requievit ab operibus suis sicut a suis Deus
  
11. festinemus ergo ingredi in illam requiem ut ne in id ipsum quis incidat incredulitatis exemplum
  
12. vivus est enim Dei sermo et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad divisionem animae ac spiritus conpagum quoque et medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis
  
13. et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius omnia autem nuda et aperta sunt oculis eius ad quem nobis sermo
  
14. habentes ergo pontificem magnum qui penetraverit caelos Iesum Filium Dei teneamus confessionem
  
15. non enim habemus pontificem qui non possit conpati infirmitatibus nostris temptatum autem per omnia pro similitudine absque peccato
  
16. adeamus ergo cum fiducia ad thronum gratiae ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio oportuno


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES