Bible Study: FrontPage




 

Isaias, Chapter 27

Bible Study - Isaias 27 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est
  
2. in die illa vinea meri cantabit ei
  
3. ego Dominus qui servo eam repente propinabo ei ne forte visitetur contra eam nocte et die servo eam
  
4. indignatio non est mihi quis dabit me spinam et veprem in proelio gradiar super eam succendam eam pariter
  
5. an potius tenebit fortitudinem meam faciet pacem mihi pacem faciet mihi
  
6. qui egrediuntur impetu ad Iacob florebit et germinabit Israhel et implebunt faciem orbis semine
  
7. numquid iuxta plagam percutientis se percussit eum aut sicut occidit interfectos eius sic occisus est
  
8. in mensura contra mensuram cum abiecta fuerit iudicabis eam meditata est in spiritu suo duro per diem aestus
  
9. idcirco super hoc dimittetur iniquitas domui Iacob et iste omnis fructus ut auferatur peccatum eius cum posuerit omnes lapides altaris sicut lapides cineris adlisos non stabunt luci et delubra
  
10. civitas enim munita desolata erit speciosa relinquetur et dimittetur quasi desertum ibi pascetur vitulus et ibi accubabit et consumet summitates eius
  
11. in siccitate messis illius conterentur mulieres venientes et docentes eam non est enim populus sapiens propterea non miserebitur eius qui fecit eum et qui formavit eum non parcet ei
  
12. et erit in die illa percutiet Dominus ab alveo Fluminis usque ad torrentem Aegypti et vos congregabimini unus et unus filii Israhel
  
13. et erit in die illa clangetur in tuba magna et venient qui perditi fuerant de terra Assyriorum et qui eiecti erant in terra Aegypti et adorabunt Dominum in monte sancto in Hierusalem


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES