Bible Study: FrontPage




 

Isaias, Chapter 38

Bible Study - Isaias 38 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. in diebus illis aegrotavit Ezechias usque ad mortem et introivit ad eum Isaias filius Amos propheta et dixit ei haec dicit Dominus dispone domui tuae quia morieris tu et non vives
  
2. et convertit Ezechias faciem suam ad parietem et oravit ad Dominum
  
3. et dixit obsecro Domine memento quaeso quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et quod bonum est in oculis tuis fecerim et flevit Ezechias fletu magno
  
4. et factum est verbum Domini ad Isaiam dicens
  
5. vade et dic Ezechiae haec dicit Dominus Deus David patris tui audivi orationem tuam vidi lacrimam tuam ecce ego adiciam super dies tuos quindecim annos
  
6. et de manu regis Assyriorum eruam te et civitatem istam et protegam eam
  
7. hoc autem tibi erit signum a Domino quia faciet Dominus verbum hoc quod locutus est
  
8. ecce ego reverti faciam umbram linearum per quas descenderat in horologio Ahaz in sole retrorsum decem lineis et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat
  
9. scriptura Ezechiae regis Iuda cum aegrotasset et convaluisset de infirmitate sua
  
10. ego dixi in dimidio dierum meorum vadam ad portas inferi quaesivi residuum annorum meorum
  
11. dixi non videbo Dominum Dominum in terra viventium non aspiciam hominem ultra et habitatorem quievit
  
12. generatio mea ablata est et convoluta est a me quasi tabernaculum pastorum praecisa est velut a texente vita mea dum adhuc ordirer succidit me de mane usque ad vesperam finies me
  
13. sperabam usque ad mane quasi leo sic contrivit omnia ossa mea de mane usque ad vesperam finies me
  
14. sicut pullus hirundinis sic clamabo meditabor ut columba adtenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum Domine vim patior sponde pro me
  
15. quid dicam aut quid respondebit mihi cum ipse fecerit recogitabo omnes annos meos in amaritudine animae meae
  
16. Domine sic vivitur et in talibus vita spiritus mei corripies me et vivificabis me
  
17. ecce in pace amaritudo mea amarissima tu autem eruisti animam meam ut non periret proiecisti post tergum tuum omnia peccata mea
  
18. quia non infernus confitebitur tibi neque mors laudabit te non expectabunt qui descendunt in lacum veritatem tuam
  
19. vivens vivens ipse confitebitur tibi sicut et ego hodie pater filiis notam faciet veritatem tuam
  
20. Domine salvum me fac et psalmos nostros cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini
  
21. et iussit Isaias ut tollerent massam de ficis et cataplasmarent super vulnus et sanaretur
  
22. et dixit Ezechias quod erit signum quia ascendam in domo Domini


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES