Bible Study: FrontPage




 

Isaias, Chapter 42

Bible Study - Isaias 42 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. ecce servus meus suscipiam eum electus meus conplacuit sibi in illo anima mea dedi spiritum meum super eum iudicium gentibus proferet
  
2. non clamabit neque accipiet personam nec audietur foris vox eius
  
3. calamum quassatum non conteret et linum fumigans non extinguet in veritate educet iudicium
  
4. non erit tristis neque turbulentus donec ponat in terra iudicium et legem eius insulae expectabunt
  
5. haec dicit Dominus Deus creans caelos et extendens eos firmans terram et quae germinant ex ea dans flatum populo qui est super eam et spiritum calcantibus eam
  
6. ego Dominus vocavi te in iustitia et adprehendi manum tuam et servavi et dedi te in foedus populi in lucem gentium
  
7. ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum de domo carceris sedentes in tenebris
  
8. ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus
  
9. quae prima fuerant ecce venerunt nova quoque ego adnuntio antequam oriantur audita vobis faciam
  
10. cantate Domino canticum novum laus eius ab extremis terrae qui descenditis in mare et plenitudo eius insulae et habitatores earum
  
11. sublevetur desertum et civitates eius in domibus habitabit Cedar laudate habitatores Petrae de vertice montium clamabunt
  
12. ponent Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntiabunt
  
13. Dominus sicut fortis egredietur sicut vir proeliator suscitabit zelum vociferabitur et clamabit super inimicos suos confortabitur
  
14. tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul
  
15. desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam
  
16. et ducam caecos in via quam nesciunt in semitis quas ignoraverunt ambulare eos faciam ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta haec verba feci eis et non dereliqui eos
  
17. conversi sunt retrorsum confundantur confusione qui confidunt in sculptili qui dicunt conflatili vos dii nostri
  
18. surdi audite et caeci intuemini ad videndum
  
19. quis caecus nisi servus meus et surdus nisi ad quem nuntios meos misi quis caecus nisi qui venundatus est quis caecus nisi servus Domini
  
20. qui vides multa nonne custodies qui apertas habes aures nonne audies
  
21. et Dominus voluit ut sanctificaret eum et magnificaret legem et extolleret
  
22. ipse autem populus direptus et vastatus laqueus iuvenum omnes et in domibus carcerum absconditi sunt facti sunt in rapinam nec est qui eruat in direptionem et non est qui dicat redde
  
23. quis est in vobis qui audiat hoc adtendat et auscultet futura
  
24. quis dedit in direptionem Iacob et Israhel vastantibus nonne Dominus ipse cui peccavimus et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius
  
25. et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum et conbusit eum in circuitu et non cognovit et succendit eum et non intellexit


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES