Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 16

Bible Study - Iob 16 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. respondens autem Iob dixit
  
2. audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis
  
3. numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris
  
4. poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea
  
5. consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos
  
6. roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis
  
7. sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me
  
8. nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei
  
9. rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi
  
10. collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est
  
11. aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis
  
12. conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit
  
13. ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum
  
14. circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea
  
15. concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans
  
16. saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum
  
17. facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt
  
18. haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces
  
19. terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus
  
20. ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis
  
21. verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus
  
22. atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo
  
23. ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES