Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 32

Bible Study - Iob 32 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur
  
2. et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo
  
3. porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob
  
4. igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur
  
5. cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer
  
6. respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam
  
7. sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam
  
8. sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
  
9. non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
  
10. ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam
  
11. expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus
  
12. et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius
  
13. ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo
  
14. nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
  
15. extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia
  
16. quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra
  
17. respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
  
18. plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
  
19. en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit
  
20. loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo
  
21. non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
  
22. nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES