Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 37

Bible Study - Iob 37 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. super hoc expavit cor meum et emotum est de loco suo
  
2. audite auditionem in terrore vocis eius et sonum de ore illius procedentem
  
3. subter omnes caelos ipse considerat et lumen illius super terminos terrae
  
4. post eum rugiet sonitus tonabit voce magnitudinis suae et non investigabitur cum audita fuerit vox eius
  
5. tonabit Deus in voce sua mirabiliter qui facit magna et inscrutabilia
  
6. qui praecipit nivi ut descendat in terram et hiemis pluviis et imbri fortitudinis suae
  
7. qui in manu omnium hominum signat ut noverint singuli opera sua
  
8. ingredietur bestia latibulum et in antro suo morabitur
  
9. ab interioribus egreditur tempestas et ab Arcturo frigus
  
10. flante Deo concrescit gelu et rursum latissimae funduntur aquae
  
11. frumentum desiderat nubes et nubes spargunt lumen suum
  
12. quae lustrant per circuitum quocumque eas voluntas gubernantis duxerit ad omne quod praeceperit illis super faciem orbis terrarum
  
13. sive in una tribu sive in terra sua sive in quocumque loco misericordiae suae eas iusserit inveniri
  
14. ausculta haec Iob sta et considera miracula Dei
  
15. numquid scis quando praeceperit Deus pluviis ut ostenderent lucem nubium eius
  
16. numquid nosti semitas nubium magnas et perfectas scientias
  
17. nonne vestimenta tua calida sunt cum perflata fuerit terra austro
  
18. tu forsitan cum eo fabricatus es caelos qui solidissimi quasi aere fusi sunt
  
19. ostende nobis quid dicamus illi nos quippe involvimur tenebris
  
20. quis narrabit ei quae loquor etiam si locutus fuerit homo devorabitur
  
21. at nunc non vident lucem subito aer cogitur in nubes et ventus transiens fugabit eas
  
22. ab aquilone aurum venit et ad Deum formidolosa laudatio
  
23. digne eum invenire non possumus magnus fortitudine et iudicio et iustitia et enarrari non potest
  
24. ideo timebunt eum viri et non audebunt contemplari omnes qui sibi videntur esse sapientes


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES