Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 5

Bible Study - Iob 5 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. voca ergo si est qui tibi respondeat et ad aliquem sanctorum convertere
  
2. vere stultum interficit iracundia et parvulum occidit invidia
  
3. ego vidi stultum firma radice et maledixi pulchritudini eius statim
  
4. longe fient filii eius a salute et conterentur in porta et non erit qui eruat
  
5. cuius messem famelicus comedet et ipsum rapiet armatus et ebibent sitientes divitias eius
  
6. nihil in terra sine causa fit et de humo non orietur dolor
  
7. homo ad laborem nascitur et avis ad volatum
  
8. quam ob rem ego deprecabor Dominum et ad Deum ponam eloquium meum
  
9. qui facit magna et inscrutabilia et mirabilia absque numero
  
10. qui dat pluviam super faciem terrae et inrigat aquis universa
  
11. qui ponit humiles in sublimi et maerentes erigit sospitate
  
12. qui dissipat cogitationes malignorum ne possint implere manus eorum quod coeperant
  
13. qui adprehendit sapientes in astutia eorum et consilium pravorum dissipat
  
14. per diem incurrent tenebras et quasi in nocte sic palpabunt in meridie
  
15. porro salvum faciet a gladio oris eorum et de manu violenti pauperem
  
16. et erit egeno spes iniquitas autem contrahet os suum
  
17. beatus homo qui corripitur a Domino increpationem ergo Domini ne reprobes
  
18. quia ipse vulnerat et medetur percutit et manus eius sanabunt
  
19. in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum
  
20. in fame eruet te de morte et in bello de manu gladii
  
21. a flagello linguae absconderis et non timebis calamitatem cum venerit
  
22. in vastitate et fame ridebis et bestiam terrae non formidabis
  
23. sed cum lapidibus regionum pactum tuum et bestiae terrae pacificae erunt tibi
  
24. et scies quod pacem habeat tabernaculum tuum et visitans speciem tuam non peccabis
  
25. scies quoque quoniam multiplex erit semen tuum et progenies tua quasi herba terrae
  
26. ingredieris in abundantia sepulchrum sicut infertur acervus in tempore suo
  
27. ecce hoc ut investigavimus ita est quod auditum mente pertracta


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES