Bible Study: FrontPage




 

Iob, Chapter 8

Bible Study - Iob 8 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. respondens autem Baldad Suites dixit
  
2. usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui
  
3. numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est
  
4. etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae
  
5. tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus
  
6. si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae
  
7. in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis
  
8. interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam
  
9. hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram
  
10. et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia
  
11. numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua
  
12. cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit
  
13. sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit
  
14. non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius
  
15. innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget
  
16. humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur
  
17. super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur
  
18. si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te
  
19. haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur
  
20. Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis
  
21. donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo
  
22. qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES