Bible Study: FrontPage




 

Ioannes, Chapter 14

Bible Study - Ioannes 14 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. non turbetur cor vestrum creditis in Deum et in me credite
  
2. in domo Patris mei mansiones multae sunt si quo minus dixissem vobis quia vado parare vobis locum
  
3. et si abiero et praeparavero vobis locum iterum venio et accipiam vos ad me ipsum ut ubi sum ego et vos sitis
  
4. et quo ego vado scitis et viam scitis
  
5. dicit ei Thomas Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus viam scire
  
6. dicit ei Iesus ego sum via et veritas et vita nemo venit ad Patrem nisi per me
  
7. si cognovissetis me et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscitis eum et vidistis eum
  
8. dicit ei Philippus Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis
  
9. dicit ei Iesus tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis me Philippe qui vidit me vidit et Patrem quomodo tu dicis ostende nobis Patrem
  
10. non credis quia ego in Patre et Pater in me est verba quae ego loquor vobis a me ipso non loquor Pater autem in me manens ipse facit opera
  
11. non creditis quia ego in Patre et Pater in me est
  
12. alioquin propter opera ipsa credite amen amen dico vobis qui credit in me opera quae ego facio et ipse faciet et maiora horum faciet quia ego ad Patrem vado
  
13. et quodcumque petieritis in nomine meo hoc faciam ut glorificetur Pater in Filio
  
14. si quid petieritis me in nomine meo hoc faciam
  
15. si diligitis me mandata mea servate
  
16. et ego rogabo Patrem et alium paracletum dabit vobis ut maneat vobiscum in aeternum
  
17. Spiritum veritatis quem mundus non potest accipere quia non videt eum nec scit eum vos autem cognoscitis eum quia apud vos manebit et in vobis erit
  
18. non relinquam vos orfanos veniam ad vos
  
19. adhuc modicum et mundus me iam non videt vos autem videtis me quia ego vivo et vos vivetis
  
20. in illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo et vos in me et ego in vobis
  
21. qui habet mandata mea et servat ea ille est qui diligit me qui autem diligit me diligetur a Patre meo et ego diligam eum et manifestabo ei me ipsum
  
22. dicit ei Iudas non ille Scariotis Domine quid factum est quia nobis manifestaturus es te ipsum et non mundo
  
23. respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus
  
24. qui non diligit me sermones meos non servat et sermonem quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris
  
25. haec locutus sum vobis apud vos manens
  
26. paracletus autem Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo ille vos docebit omnia et suggeret vobis omnia quaecumque dixero vobis
  
27. pacem relinquo vobis pacem meam do vobis non quomodo mundus dat ego do vobis non turbetur cor vestrum neque formidet
  
28. audistis quia ego dixi vobis vado et venio ad vos si diligeretis me gauderetis utique quia vado ad Patrem quia Pater maior me est
  
29. et nunc dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis
  
30. iam non multa loquar vobiscum venit enim princeps mundi huius et in me non habet quicquam
  
31. sed ut cognoscat mundus quia diligo Patrem et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio surgite eamus hinc


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES