Bible Study: FrontPage




 

Iudith, Chapter 12

Bible Study - Iudith 12 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. tunc iussit eam introire ubi repositi erant thesauri eius et iussit illic manere eam et constituit quid daretur illi de convivio suo
  
2. cui respondens Iudith dixit nunc non potero manducare ex his quae mihi praecipis tribui ne veniat super me offensio ex his autem quae mihi detuli manducabo
  
3. cui Holofernis ait si defecerint tibi ista quae tecum detulisti quid faciemus tibi
  
4. et dixit Iudith vivit anima tua domine meus quoniam non expendet omnia haec ancilla tua donec faciat Deus in manu mea haec quae cogitavi et induxerunt illam servi eius in tabernaculo quo praeceperat
  
5. et petiit dum introiret ut daretur ei copia nocte et ante lucem egrediendi foras ad orationem et deprecandi Dominum
  
6. et praecepit cubiculariis suis ut sicut placeret illi exiret et introiret ad orandum Deum suum per triduum
  
7. et exiebat noctibus in vallem Bethuliae et baptizabat se in fontem aquae
  
8. et ut ascendebat orabat Dominum Deum Israhel ut dirigeret viam eius ad liberationem populi sui
  
9. et introiens munda manebat in tabernaculum usque dum acciperet escam suam in vesperam
  
10. et factum est quarto die Holofernis fecit cenam servis suis et dixit ad Bagao eunuchum vade et suade Hebraeam illam ut sponte consentiat habitare mecum
  
11. foedum est enim apud Assyrios si femina inrideat virum agendo ut inmunis transeat ab eo
  
12. tunc introivit Bagao ad Iudith et dixit non vereatur bona puella introire ad dominum meum ut honorificetur ante faciem eius et manducet cum eo et bibat vinum in iucunditate
  
13. cui Iudith respondit quae ego sum ut contradicam domino meo
  
14. omne quod erit ante oculos eius bonum et optimum faciam quicquid autem illi placuerit hoc mihi erit optimum omnibus diebus vitae meae
  
15. et surrexit et ornavit se vestimento suo et ingressa stetit ante faciem eius
  
16. cor autem Holofernis concussum est erat enim ardens in concupiscentia eius
  
17. et dixit ad eam Holofernis bibe nunc et accumbe in iucunditate quoniam gratiam invenisti coram me
  
18. et dixit Iudith bibam domine quoniam magnificata est anima mea hodie prae omnibus diebus meis
  
19. et accepit et manducavit et bibit coram ipso ea quae paraverat illi ancilla eius
  
20. et iucundus factus est Holofernis ad illam bibitque vinum nimis multum quantum numquam biberat in vita sua


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES