Bible Study: FrontPage




 

Matthaeus, Chapter 22

Bible Study - Matthaeus 22 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. et respondens Iesus dixit iterum in parabolis eis dicens
  
2. simile factum est regnum caelorum homini regi qui fecit nuptias filio suo
  
3. et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias et nolebant venire
  
4. iterum misit alios servos dicens dicite invitatis ecce prandium meum paravi tauri mei et altilia occisa et omnia parata venite ad nuptias
  
5. illi autem neglexerunt et abierunt alius in villam suam alius vero ad negotiationem suam
  
6. reliqui vero tenuerunt servos eius et contumelia adfectos occiderunt
  
7. rex autem cum audisset iratus est et missis exercitibus suis perdidit homicidas illos et civitatem illorum succendit
  
8. tunc ait servis suis nuptiae quidem paratae sunt sed qui invitati erant non fuerunt digni
  
9. ite ergo ad exitus viarum et quoscumque inveneritis vocate ad nuptias
  
10. et egressi servi eius in vias congregaverunt omnes quos invenerunt malos et bonos et impletae sunt nuptiae discumbentium
  
11. intravit autem rex ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali
  
12. et ait illi amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem at ille obmutuit
  
13. tunc dixit rex ministris ligatis pedibus eius et manibus mittite eum in tenebras exteriores ibi erit fletus et stridor dentium
  
14. multi autem sunt vocati pauci vero electi
  
15. tunc abeuntes Pharisaei consilium inierunt ut caperent eum in sermone
  
16. et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis dicentes magister scimus quia verax es et viam Dei in veritate doces et non est tibi cura de aliquo non enim respicis personam hominum
  
17. dic ergo nobis quid tibi videatur licet censum dare Caesari an non
  
18. cognita autem Iesus nequitia eorum ait quid me temptatis hypocritae
  
19. ostendite mihi nomisma census at illi obtulerunt ei denarium
  
20. et ait illis Iesus cuius est imago haec et suprascriptio
  
21. dicunt ei Caesaris tunc ait illis reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
  
22. et audientes mirati sunt et relicto eo abierunt
  
23. in illo die accesserunt ad eum Sadducaei qui dicunt non esse resurrectionem et interrogaverunt eum
  
24. dicentes magister Moses dixit si quis mortuus fuerit non habens filium ut ducat frater eius uxorem illius et suscitet semen fratri suo
  
25. erant autem apud nos septem fratres et primus uxore ducta defunctus est et non habens semen reliquit uxorem suam fratri suo
  
26. similiter secundus et tertius usque ad septimum
  
27. novissime autem omnium et mulier defuncta est
  
28. in resurrectione ergo cuius erit de septem uxor omnes enim habuerunt eam
  
29. respondens autem Iesus ait illis erratis nescientes scripturas neque virtutem Dei
  
30. in resurrectione enim neque nubent neque nubentur sed sunt sicut angeli Dei in caelo
  
31. de resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis
  
32. ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob non est Deus mortuorum sed viventium
  
33. et audientes turbae mirabantur in doctrina eius
  
34. Pharisaei autem audientes quod silentium inposuisset Sadducaeis convenerunt in unum
  
35. et interrogavit eum unus ex eis legis doctor temptans eum
  
36. magister quod est mandatum magnum in lege
  
37. ait illi Iesus diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et in tota anima tua et in tota mente tua
  
38. hoc est maximum et primum mandatum
  
39. secundum autem simile est huic diliges proximum tuum sicut te ipsum
  
40. in his duobus mandatis universa lex pendet et prophetae
  
41. congregatis autem Pharisaeis interrogavit eos Iesus
  
42. dicens quid vobis videtur de Christo cuius filius est dicunt ei David
  
43. ait illis quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum dicens
  
44. dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
  
45. si ergo David vocat eum Dominum quomodo filius eius est
  
46. et nemo poterat respondere ei verbum neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES