Bible Study: FrontPage




 

Numeri, Chapter 13

Bible Study - Numeri 13 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan
  
2. ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
  
3. mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israhel singulos de singulis tribubus ex principibus
  
4. fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
  
5. de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
  
6. de tribu Symeon Saphat filium Huri
  
7. de tribu Iuda Chaleb filium Iepphonne
  
8. de tribu Isachar Igal filium Ioseph
  
9. de tribu Ephraim Osee filium Nun
  
10. de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
  
11. de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
  
12. de tribu Ioseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
  
13. de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
  
14. de tribu Aser Sthur filium Michahel
  
15. de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
  
16. de tribu Gad Guhel filium Machi
  
17. haec sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Iosue
  
18. misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes
  
19. considerate terram qualis sit et populum qui habitator est eius utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
  
20. ipsa terra bona an mala urbes quales muratae an absque muris
  
21. humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terrae erat autem tempus quando iam praecoquae uvae vesci possunt
  
22. cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
  
23. ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Aegypti condita est
  
24. pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
  
25. qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israhel
  
26. reversique exploratores terrae post quadraginta dies omni regione circuita
  
27. venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem coetum filiorum Israhel in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terrae
  
28. et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quae re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest
  
29. sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
  
30. Amalech habitat in meridie Hettheus et Iebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur iuxta mare et circa fluenta Iordanis
  
31. inter haec Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
  
32. alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
  
33. detraxeruntque terrae quam inspexerant apud filios Israhel dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus procerae staturae est
  
34. ibi vidimus monstra quaedam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustae videbamur


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES