Bible Study: FrontPage




 

Numeri, Chapter 17

Bible Study - Numeri 17 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. et locutus est Dominus ad Mosen dicens
  
2. loquere ad filios Israhel et accipe ab eis virgas singulas per cognationes suas a cunctis principibus tribuum virgas duodecim et uniuscuiusque nomen superscribes virgae suae
  
3. nomen autem Aaron erit in tribu Levi et una virga cunctas eorum familias continebit
  
4. ponesque eas in tabernaculo foederis coram testimonio ubi loquar ad te
  
5. quem ex his elegero germinabit virga eius et cohibebo a me querimonias filiorum Israhel quibus contra vos murmurant
  
6. locutusque est Moses ad filios Israhel et dederunt ei omnes principes virgas per singulas tribus fueruntque virgae duodecim absque virga Aaron
  
7. quas cum posuisset Moses coram Domino in tabernaculo testimonii
  
8. sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt
  
9. protulit ergo Moses omnes virgas de conspectu Domini ad cunctos filios Israhel videruntque et receperunt singuli virgas suas
  
10. dixitque Dominus ad Mosen refer virgam Aaron in tabernaculum testimonii ut servetur ibi in signum rebellium filiorum et quiescant querellae eorum a me ne moriantur
  
11. fecitque Moses sicut praeceperat Dominus
  
12. dixerunt autem filii Israhel ad Mosen ecce consumpti sumus omnes perivimus
  
13. quicumque accedit ad tabernaculum Domini moritur num usque ad internicionem cuncti delendi sumus


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES