|
Psalmi, Chapter 1
1. beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit et in cathedra pestilentiae non sedit
2. sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte
3. et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omnia quaecumque faciet prosperabuntur
4. non sic impii non sic sed tamquam pulvis quem proicit ventus a facie terrae
5. ideo non resurgent impii in iudicio neque peccatores in consilio iustorum
6. quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit
|
|
Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.
|
|
This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com |
|
|
SELECT VERSION
COMPARE WITH OTHER BIBLES
|
|