|
Psalmi, Chapter 10
1. in finem psalmus David
2. in Domino confido quomodo dicitis animae meae transmigra in montes sicut passer
3. quoniam ecce peccatores intenderunt arcum paraverunt sagittas suas in faretra ut sagittent in obscuro rectos corde
4. quoniam quae perfecisti destruxerunt iustus autem quid fecit
5. Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo sedis eius oculi eius in pauperem respiciunt palpebrae eius interrogant filios hominum
6. Dominus interrogat iustum et impium qui autem diligit iniquitatem odit animam suam
7. pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus procellarum pars calicis eorum
8. quoniam iustus Dominus et iustitias dilexit aequitatem vidit vultus eius
|
|
Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.
|
|
This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com |
|
|
SELECT VERSION
COMPARE WITH OTHER BIBLES
|
|