Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 101

Bible Study - Psalmi 101 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. oratio pauperis cum anxius fuerit et coram Domino effuderit precem suam
  
2. Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
  
3. non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me
  
4. quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt
  
5. percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
  
6. a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
  
7. similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio
  
8. vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
  
9. tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant
  
10. quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam
  
11. a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me
  
12. dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui
  
13. tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem
  
14. tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus
  
15. quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur
  
16. et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam
  
17. quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
  
18. respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum
  
19. scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum
  
20. quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit
  
21. ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum
  
22. ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem
  
23. in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino
  
24. respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi
  
25. ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui
  
26. initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
  
27. ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur
  
28. tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
  
29. filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES