Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 143

Bible Study - Psalmi 143 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. David adversus Goliad benedictus Dominus Deus meus qui docet manus meas ad proelium digitos meos ad bellum
  
2. misericordia mea et refugium meum susceptor meus et liberator meus protector meus et in eo speravi qui subdis populum meum sub me
  
3. Domine quid est homo quia innotuisti ei aut filius hominis quia reputas eum
  
4. homo vanitati similis factus est dies eius sicut umbra praetereunt
  
5. Domine inclina caelos tuos et descende tange montes et fumigabunt
  
6. fulgora coruscationem et dissipabis eos emitte sagittas tuas et conturbabis eos
  
7. emitte manum tuam de alto eripe me et libera me de aquis multis de manu filiorum alienorum
  
8. quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
  
9. Deus canticum novum cantabo tibi in psalterio decacordo psallam tibi
  
10. qui das salutem regibus qui redimit David servum suum de gladio maligno
  
11. eripe me et eripe me de manu filiorum alienigenarum quorum os locutum est vanitatem et dextera eorum dextera iniquitatis
  
12. quorum filii sicut novella plantationis in iuventute sua filiae eorum conpositae circumornatae ut similitudo templi
  
13. promptuaria eorum plena eructantia ex hoc in illud oves eorum fetosae abundantes in egressibus suis
  
14. boves eorum crassi non est ruina maceriae neque transitus neque clamor in plateis eorum
  
15. beatum dixerunt populum cui haec sunt beatus populus cuius Dominus Deus eius


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES