Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 2

Bible Study - Psalmi 2 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. psalmus David quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania
  
2. adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum adversus Dominum et adversus christum eius diapsalma
  
3. disrumpamus vincula eorum et proiciamus a nobis iugum ipsorum
  
4. qui habitat in caelis inridebit eos et Dominus subsannabit eos
  
5. tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos
  
6. ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius praedicans praeceptum eius
  
7. Dominus dixit ad me filius meus es tu ego hodie genui te
  
8. postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae
  
9. reges eos in virga ferrea tamquam vas figuli confringes eos
  
10. et nunc reges intellegite erudimini qui iudicatis terram
  
11. servite Domino in timore et exultate ei in tremore
  
12. adprehendite disciplinam nequando irascatur Dominus et pereatis de via iusta
  
13. cum exarserit in brevi ira eius beati omnes qui confidunt in eo


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES