Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 24

Bible Study - Psalmi 24 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. psalmus David ad te Domine levavi animam meam
  
2. Deus meus in te confido non erubescam
  
3. neque inrideant me inimici mei etenim universi qui sustinent te non confundentur
  
4. confundantur omnes iniqua agentes supervacue vias tuas Domine demonstra mihi et semitas tuas doce me
  
5. dirige me in veritatem tuam et doce me quoniam tu es Deus salvator meus et te sustinui tota die
  
6. reminiscere miserationum tuarum Domine et misericordiarum tuarum quia a saeculo sunt
  
7. delicta iuventutis meae et ignorantias meas ne memineris secundum misericordiam tuam memento mei tu propter bonitatem tuam Domine
  
8. dulcis et rectus Dominus propter hoc legem dabit delinquentibus in via
  
9. diriget mansuetos in iudicio docebit mites vias suas
  
10. universae viae Domini misericordia et veritas requirentibus testamentum eius et testimonia eius
  
11. propter nomen tuum Domine et propitiaberis peccato meo multum est enim
  
12. quis est homo qui timet Dominum legem statuet ei in via quam elegit
  
13. anima eius in bonis demorabitur et semen ipsius hereditabit terram
  
14. firmamentum est Dominus timentibus eum et testamentum ipsius ut manifestetur illis
  
15. oculi mei semper ad Dominum quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos
  
16. respice in me et miserere mei quia unicus et pauper sum ego
  
17. tribulationes cordis mei multiplicatae sunt de necessitatibus meis erue me
  
18. vide humilitatem meam et laborem meum et dimitte universa delicta mea
  
19. respice inimicos meos quoniam multiplicati sunt et odio iniquo oderunt me
  
20. custodi animam meam et erue me non erubescam quoniam speravi in te
  
21. innocentes et recti adheserunt mihi quia sustinui te
  
22. libera Deus Israhel ex omnibus tribulationibus suis


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES