Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 27

Bible Study - Psalmi 27 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. huic David ad te Domine clamabo Deus meus ne sileas a me nequando taceas a me et adsimilabor descendentibus in lacum
  
2. exaudi vocem deprecationis meae dum oro ad te dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum
  
3. ne simul tradas me cum peccatoribus et cum operantibus iniquitatem ne perdideris me qui loquuntur pacem cum proximo suo mala autem sunt in cordibus eorum
  
4. da illis secundum opera ipsorum et secundum nequitiam adinventionum ipsorum secundum opera manuum eorum tribue illis redde retributionem eorum ipsis
  
5. quoniam non intellexerunt opera Domini et in opera manuum eius destrues illos et non aedificabis eos
  
6. benedictus Dominus quoniam exaudivit vocem deprecationis meae
  
7. Dominus adiutor meus et protector meus in ipso speravit cor meum et adiutus sum et refloruit caro mea et ex voluntate mea confitebor ei
  
8. Dominus fortitudo plebis suae et protector salvationum christi sui est
  
9. salvam fac plebem tuam et benedic hereditati tuae et rege eos et extolle eos usque in aeternum


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES