Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 29

Bible Study - Psalmi 29 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. psalmus cantici in dedicatione domus David
  
2. exaltabo te Domine quoniam suscepisti me nec delectasti inimicos meos super me
  
3. Domine Deus meus clamavi ad te et sanasti me
  
4. Domine eduxisti ab inferno animam meam salvasti me a descendentibus in lacum
  
5. psallite Domino sancti eius et confitemini memoriae sanctitatis eius
  
6. quoniam ira in indignatione eius et vita in voluntate eius ad vesperum demorabitur fletus et ad matutinum laetitia
  
7. ego autem dixi in abundantia mea non movebor in aeternum
  
8. Domine in voluntate tua praestitisti decori meo virtutem avertisti faciem tuam et factus sum conturbatus
  
9. ad te Domine clamabo et ad Deum meum deprecabor
  
10. quae utilitas in sanguine meo dum descendo in corruptionem numquid confitebitur tibi pulvis aut adnuntiabit veritatem tuam
  
11. audivit Dominus et misertus est mei Dominus factus est adiutor meus
  
12. convertisti planctum meum in gaudium mihi conscidisti saccum meum et circumdedisti me laetitia
  
13. ut cantet tibi gloria mea et non conpungar Domine Deus meus in aeternum confitebor tibi


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES