Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 31

Bible Study - Psalmi 31 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata
  
2. beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus
  
3. quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die
  
4. quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna mea dum configitur mihi spina diapsalma
  
5. delictum meum cognitum tibi feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma
  
6. pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt
  
7. tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma
  
8. intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos
  
9. nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te
  
10. multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit
  
11. laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES