Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 32

Bible Study - Psalmi 32 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio
  
2. confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi
  
3. cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione
  
4. quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide
  
5. diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra
  
6. verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum
  
7. congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos
  
8. timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem
  
9. quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt
  
10. Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum et reprobat consilia principum
  
11. consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem
  
12. beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi
  
13. de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum
  
14. de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram
  
15. qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum
  
16. non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae
  
17. fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur
  
18. ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius
  
19. ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame
  
20. anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est
  
21. quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus
  
22. fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES