Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 35

Bible Study - Psalmi 35 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. in finem servo Domini David
  
2. dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius
  
3. quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium
  
4. verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret
  
5. iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit
  
6. Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes
  
7. iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine
  
8. quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt
  
9. inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos
  
10. quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen
  
11. praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde
  
12. non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me
  
13. ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES