Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 38

Bible Study - Psalmi 38 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. in finem Idithun canticum David
  
2. dixi custodiam vias meas ut non delinquam in lingua mea posui ori meo custodiam cum consisteret peccator adversum me
  
3. obmutui et humiliatus sum et silui a bonis et dolor meus renovatus est
  
4. concaluit cor meum intra me et in meditatione mea exardescet ignis
  
5. locutus sum in lingua mea notum fac mihi Domine finem meum et numerum dierum meorum quis est ut sciam quid desit mihi
  
6. ecce mensurabiles posuisti dies meos et substantia mea tamquam nihilum ante te verumtamen universa vanitas omnis homo vivens diapsalma
  
7. verumtamen in imagine pertransit homo sed et frustra conturbatur thesaurizat et ignorat cui congregabit ea
  
8. et nunc quae est expectatio mea nonne Dominus et substantia mea apud te est
  
9. ab omnibus iniquitatibus meis erue me obprobrium insipienti dedisti me
  
10. obmutui et non aperui os meum quoniam tu fecisti
  
11. amove a me plagas tuas
  
12. a fortitudine manus tuae ego defeci in increpationibus propter iniquitatem corripuisti hominem et tabescere fecisti sicut araneam animam eius verumtamen vane conturbatur omnis homo diapsalma
  
13. exaudi orationem meam Domine et deprecationem meam auribus percipe lacrimas meas ne sileas quoniam advena sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei
  
14. remitte mihi ut refrigerer priusquam abeam et amplius non ero


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES