Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 47

Bible Study - Psalmi 47 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. canticum psalmi filiis Core secunda sabbati
  
2. magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto eius
  
3. fundatur exultatione universae terrae montes Sion latera aquilonis civitas regis magni
  
4. Deus in domibus eius cognoscitur cum suscipiet eam
  
5. quoniam ecce reges congregati sunt convenerunt in unum
  
6. ipsi videntes sic admirati sunt conturbati sunt commoti sunt
  
7. tremor adprehendit eos ibi dolores ut parturientis
  
8. in spiritu vehementi conteres naves Tharsis
  
9. sicut audivimus sic vidimus in civitate Domini virtutum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam in aeternum diapsalma
  
10. suscepimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
  
11. secundum nomen tuum Deus sic et laus tua in fines terrae iustitia plena est dextera tua
  
12. laetetur mons Sion exultent filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine
  
13. circumdate Sion et conplectimini eam narrate in turribus eius
  
14. ponite corda vestra in virtute eius et distribuite domus eius ut enarretis in progeniem alteram
  
15. quoniam hic est Deus Deus noster in aeternum et in saeculum saeculi ipse reget nos in saecula


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES