Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 59

Bible Study - Psalmi 59 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. in finem his qui inmutabuntur in tituli inscriptione David in doctrina
  
2. cum succendit Syriam Mesopotamiam et Syriam Soba et convertit Ioab et percussit vallem Salinarum duodecim milia
  
3. Deus reppulisti nos et destruxisti nos iratus es et misertus es nobis
  
4. commovisti terram et turbasti eam sana contritiones eius quia commota est
  
5. ostendisti populo tuo dura potasti nos vino conpunctionis
  
6. dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus diapsalma ut liberentur dilecti tui
  
7. salvum fac dextera tua et exaudi me
  
8. Deus locutus est in sancto suo laetabor et partibor Sicima et convallem tabernaculorum metibor
  
9. meus est Galaad et meus est Manasses et Effraim fortitudo capitis mei Iuda rex meus
  
10. Moab olla spei meae in Idumeam extendam calciamentum meum mihi alienigenae subditi sunt
  
11. quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam
  
12. nonne tu Deus qui reppulisti nos et non egredieris Deus in virtutibus nostris
  
13. da nobis auxilium de tribulatione et vana salus hominis
  
14. in Deo faciemus virtutem et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES