Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 89

Bible Study - Psalmi 89 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione
  
2. priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus
  
3. ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum
  
4. quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte
  
5. quae pro nihilo habentur eorum anni erunt
  
6. mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat
  
7. quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus
  
8. posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui
  
9. quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur
  
10. dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur
  
11. quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam
  
12. dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia
  
13. convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos
  
14. repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris
  
15. laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala
  
16. et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum
  
17. et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos et opus manuum nostrarum dirige


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES