Bible Study: FrontPage




 

Psalmi, Chapter 95

Bible Study - Psalmi 95 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. quando domus aedificabatur post captivitatem canticum huic David cantate Domino canticum novum cantate Domino omnis terra
  
2. cantate Domino benedicite nomini eius adnuntiate diem de die salutare eius
  
3. adnuntiate inter gentes gloriam eius in omnibus populis mirabilia eius
  
4. quoniam magnus Dominus et laudabilis valde terribilis est super omnes deos
  
5. quoniam omnes dii gentium daemonia at vero Dominus caelos fecit
  
6. confessio et pulchritudo in conspectu eius sanctimonia et magnificentia in sanctificatione eius
  
7. adferte Domino patriae gentium adferte Domino gloriam et honorem
  
8. adferte Domino gloriam nomini eius tollite hostias et introite in atria eius
  
9. adorate Dominum in atrio sancto eius commoveatur a facie eius universa terra
  
10. dicite in gentibus quia Dominus regnavit etenim correxit orbem qui non movebitur iudicabit populos in aequitate
  
11. laetentur caeli et exultet terra commoveatur mare et plenitudo eius
  
12. gaudebunt campi et omnia quae in eis sunt tunc exultabunt omnia ligna silvarum
  
13. a facie Domini quia venit quoniam venit iudicare terram iudicabit orbem terrae in aequitate et populos in veritate sua


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES