Bible Study: FrontPage




 

Romanos, Chapter 10

Bible Study - Romanos 10 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem
  
2. testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam
  
3. ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti
  
4. finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti
  
5. Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea
  
6. quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere
  
7. aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare
  
8. sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus
  
9. quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris
  
10. corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem
  
11. dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur
  
12. non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum
  
13. omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
  
14. quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante
  
15. quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona
  
16. sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro
  
17. ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi
  
18. sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum
  
19. sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam
  
20. Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant
  
21. ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES