Bible Study: FrontPage




 

Canticum Canticorum, Chapter 6

Bible Study - Canticum Canticorum 6 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatis ut pascatur in hortis et lilia colligat
  
2. ego dilecto meo et dilectus meus mihi qui pascitur inter lilia
  
3. pulchra es amica mea suavis et decora sicut Hierusalem terribilis ut castrorum acies ordinata
  
4. averte oculos tuos a me quia ipsi me avolare fecerunt capilli tui sicut grex caprarum quae apparuerunt de Galaad
  
5. dentes tui sicut grex ovium quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est in eis
  
6. sicut cortex mali punici genae tuae absque occultis tuis
  
7. sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus
  
8. una est columba mea perfecta mea una est matris suae electa genetrici suae viderunt illam filiae et beatissimam praedicaverunt reginae et concubinae et laudaverunt eam
  
9. quae est ista quae progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut luna electa ut sol terribilis ut acies ordinata
  
10. descendi ad hortum nucum ut viderem poma convallis ut inspicerem si floruisset vinea et germinassent mala punica
  
11. nescivi anima mea conturbavit me propter quadrigas Aminadab
  
12. revertere revertere Sulamitis revertere revertere ut intueamur te


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES