Bible Study: FrontPage




 

Canticum Canticorum, Chapter 7

Bible Study - Canticum Canticorum 7 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis
  
2. umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis
  
3. duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae
  
4. collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum
  
5. caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus
  
6. quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis
  
7. statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris
  
8. dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum
  
9. guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum
  
10. ego dilecto meo et ad me conversio eius
  
11. veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis
  
12. mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea
  
13. mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES