Bible Study: FrontPage




 

Canticum Canticorum, Chapter 8

Bible Study - Canticum Canticorum 8 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat
  
2. adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum
  
3. leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me
  
4. adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit
  
5. quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua
  
6. pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum
  
7. aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum
  
8. soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est
  
9. si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis
  
10. ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens
  
11. vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos
  
12. vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius
  
13. quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam
  
14. fuge dilecte mi et adsimilare capreae hinuloque cervorum super montes aromatum


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES