Bible Study: FrontPage




 

Titum, Chapter 2

Bible Study - Titum 2 - Latin - Vulgata - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
  
2. senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientia
  
3. anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes
  
4. ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligant
  
5. prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Dei
  
6. iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
  
7. in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatem
  
8. verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobis
  
9. servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentes
  
10. non fraudantes sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
  
11. apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
  
12. erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo
  
13. expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi
  
14. qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operum
  
15. haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnat


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: This text is in the public domain, downloaded from http://www.unboundbible.org, compiled by biblephone2008@gmail.com.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES