Bible Study: FrontPage




 

II Corinthios, Chapter 3

Bible Study - II Corinthios 3 - Latin - Biblia Sacra Iuxta Vulgatam - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. incipimus iterum nosmet ipsos commendare aut numquid egemus sicut quidam commendaticiis epistulis ad vos aut ex vobis
  
2. epistula nostra vos estis scripta in cordibus nostris quae scitur et legitur ab omnibus hominibus
  
3. manifestati quoniam epistula estis Christi ministrata a nobis et scripta non atramento sed Spiritu Dei vivi non in tabulis lapideis sed in tabulis cordis carnalibus
  
4. fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum
  
5. non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis sed sufficientia nostra ex Deo est
  
6. qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti non litterae sed Spiritus littera enim occidit Spiritus autem vivificat
  
7. quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria ita ut non possent intendere filii Israhel in faciem Mosi propter gloriam vultus eius quae evacuatur
  
8. quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria
  
9. nam si ministratio damnationis gloria est multo magis abundat ministerium iustitiae in gloria
  
10. nam nec glorificatum est quod claruit in hac parte propter excellentem gloriam
  
11. si enim quod evacuatur per gloriam est multo magis quod manet in gloria est
  
12. habentes igitur talem spem multa fiducia utimur
  
13. et non sicut Moses ponebat velamen super faciem suam ut non intenderent filii Israhel in faciem eius quod evacuatur
  
14. sed obtusi sunt sensus eorum usque in hodiernum enim diem id ipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum quoniam in Christo evacuatur
  
15. sed usque in hodiernum diem cum legitur Moses velamen est positum super cor eorum
  
16. cum autem conversus fuerit ad Deum aufertur velamen
  
17. Dominus autem Spiritus est ubi autem Spiritus Domini ibi libertas
  
18. nos vero omnes revelata facie gloriam Domini speculantes in eandem imaginem transformamur a claritate in claritatem tamquam a Domini Spiritu


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem (Vulgate Latin Bible), public domain.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES