Bible Study: FrontPage




 

Galatas, Chapter 3

Bible Study - Galatas 3 - Latin - Biblia Sacra Iuxta Vulgatam - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. o insensati Galatae quis vos fascinavit ante quorum oculos Iesus Christus proscriptus est crucifixus
  
2. hoc solum volo a vobis discere ex operibus legis Spiritum accepistis an ex auditu fidei
  
3. sic stulti estis cum Spiritu coeperitis nunc carne consummamini
  
4. tanta passi estis sine causa si tamen sine causa
  
5. qui ergo tribuit vobis Spiritum et operatur virtutes in vobis ex operibus legis an ex auditu fidei
  
6. sicut Abraham credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam
  
7. cognoscitis ergo quia qui ex fide sunt hii sunt filii Abrahae
  
8. providens autem scriptura quia ex fide iustificat gentes Deus praenuntiavit Abrahae quia benedicentur in te omnes gentes
  
9. igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham
  
10. quicumque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt scriptum est enim maledictus omnis qui non permanserit in omnibus quae scripta sunt in libro legis ut faciat ea
  
11. quoniam autem in lege nemo iustificatur apud Deum manifestum est quia iustus ex fide vivit
  
12. lex autem non est ex fide sed qui fecerit ea vivet in illis
  
13. Christus nos redemit de maledicto legis factus pro nobis maledictum quia scriptum est maledictus omnis qui pendet in ligno
  
14. ut in gentibus benedictio Abrahae fieret in Christo Iesu ut pollicitationem Spiritus accipiamus per fidem
  
15. fratres secundum hominem dico tamen hominis confirmatum testamentum nemo spernit aut superordinat
  
16. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius non dicit et seminibus quasi in multis sed quasi in uno et semini tuo qui est Christus
  
17. hoc autem dico testamentum confirmatum a Deo quae post quadringentos et triginta annos facta est lex non irritam facit ad evacuandam promissionem
  
18. nam si ex lege hereditas iam non ex repromissione Abrahae autem per promissionem donavit Deus
  
19. quid igitur lex propter transgressiones posita est donec veniret semen cui promiserat ordinata per angelos in manu mediatoris
  
20. mediator autem unius non est Deus autem unus est
  
21. lex ergo adversus promissa Dei absit si enim data esset lex quae posset vivificare vere ex lege esset iustitia
  
22. sed conclusit scriptura omnia sub peccato ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus
  
23. prius autem quam veniret fides sub lege custodiebamur conclusi in eam fidem quae revelanda erat
  
24. itaque lex pedagogus noster fuit in Christo ut ex fide iustificemur
  
25. at ubi venit fides iam non sumus sub pedagogo
  
26. omnes enim filii Dei estis per fidem in Christo Iesu
  
27. quicumque enim in Christo baptizati estis Christum induistis
  
28. non est Iudaeus neque Graecus non est servus neque liber non est masculus neque femina omnes enim vos unum estis in Christo Iesu
  
29. si autem vos Christi ergo Abrahae semen estis secundum promissionem heredes


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem (Vulgate Latin Bible), public domain.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES