Bible Study: FrontPage




 

Hebraeos, Chapter 3

Bible Study - Hebraeos 3 - Latin - Biblia Sacra Iuxta Vulgatam - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. unde fratres sancti vocationis caelestis participes considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Iesum
  
2. qui fidelis est ei qui fecit illum sicut et Moses in omni domo illius
  
3. amplioris enim gloriae iste prae Mose dignus habitus est quanto ampliorem honorem habet domus qui fabricavit illam
  
4. omnis namque domus fabricatur ab aliquo qui autem omnia creavit Deus
  
5. et Moses quidem fidelis erat in tota domo eius tamquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant
  
6. Christus vero tamquam filius in domo sua quae domus sumus nos si fiduciam et gloriam spei usque ad finem firmam retineamus
  
7. quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus hodie si vocem eius audieritis
  
8. nolite obdurare corda vestra sicut in exacerbatione secundum diem temptationis in deserto
  
9. ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt et viderunt opera mea
  
10. quadraginta annos propter quod infensus fui generationi huic et dixi semper errant corde ipsi autem non cognoverunt vias meas
  
11. sicut iuravi in ira mea si introibunt in requiem meam
  
12. videte fratres ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis discedendi a Deo vivo
  
13. sed adhortamini vosmet ipsos per singulos dies donec hodie cognominatur ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati
  
14. participes enim Christi effecti sumus si tamen initium substantiae usque ad finem firmum retineamus
  
15. dum dicitur hodie si vocem eius audieritis nolite obdurare corda vestra quemadmodum in illa exacerbatione
  
16. quidam enim audientes exacerbaverunt sed non universi qui profecti sunt ab Aegypto per Mosen
  
17. quibus autem infensus est quadraginta annos nonne illis qui peccaverunt quorum cadavera prostrata sunt in deserto
  
18. quibus autem iuravit non introire in requiem ipsius nisi illis qui increduli fuerunt
  
19. et videmus quia non potuerunt introire propter incredulitatem


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem (Vulgate Latin Bible), public domain.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES