Bible Study: FrontPage




 

Lucas, Chapter 3

Bible Study - Lucas 3 - Latin - Biblia Sacra Iuxta Vulgatam - Web
 
 
 
Comment!       Comment Disqus!
  
1. anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha
  
2. sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto
  
3. et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum
  
4. sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius
  
5. omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas
  
6. et videbit omnis caro salutare Dei
  
7. dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira
  
8. facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae
  
9. iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur
  
10. et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus
  
11. respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat
  
12. venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus
  
13. at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis
  
14. interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris
  
15. existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus
  
16. respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni
  
17. cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili
  
18. multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum
  
19. Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes
  
20. adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere
  
21. factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum
  
22. et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi
  
23. et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli
  
24. qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph
  
25. qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae
  
26. qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda
  
27. qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri
  
28. qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her
  
29. qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi
  
30. qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim
  
31. qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David
  
32. qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson
  
33. qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae
  
34. qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor
  
35. qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale
  
36. qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech
  
37. qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan
  
38. qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei


Search in:
Terms:

Vote and Comment on Facebook:Recommend This Page:
Post on Facebook Add to your del.icio.us Digg this story StumbleUpon Twitter Google Plus Post on Tumblr Add to Reddit Pin this story Linkedin Google Bookmark Blogger
Insert Your Personal Insight:

Please do not make mean comments and follow the biblical and spiritual character of this forum. If, however unpleasant situations arise, we request to flag it to us in order to evaluate the situation.

Text source: Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem (Vulgate Latin Bible), public domain.

This project is based on delivering free-of-charge the Word of the Lord in all the world by using electronic means. If you want to contact us, you can do this by writing to the following e-mail: bible-study.xyz@hotmail.com


SELECT VERSION

COMPARE WITH OTHER BIBLES